- CHARADROS
- CHARADROSapud Papin. Statium, Thebaid. l. 4. v. 46.Quaeque pavet longâ spumantem valle CharadronNeris -----Fluvius est Peloponnesi, quo Neris oppid. alluebatur. Lutatius, Neris Civitas Peloponnesi, quae fluvio Charadrô circa eunte raditur. Fuitautem Neris civitas Messenes memorata Stephano, quiidem et Charadri amnis meminit, ut et Pausan. in Messeniacis: Qui et Charadrum terrentem celebrat Corinthiacis: et ammem Charadrum, Achaicis; ex quo potantia pecora maximam partem credita fuerint marem sobolem gignere, ideoque ad eum non nisi bovinum pecus agi consuetum, quod ad opera boves mares apitores sint, quam feminae. Alius est torrens, qui tantâ vi procedit, ut natantia etiam saxa avertat, dictus eidem Statio, Thebaid. l. cit. v. 712. et seqq.Aret Leona nocens, aret Lyrcius, et ingensInachus, advolvensque natantia saxa Charadros,Et numquam in ripis audax Erasinus, et aevusFluctibus Asterion. ille alta per avia notusAudiri, et longe pastorum rumpere somnos.Quibus ultimis verbis Charadrum eundem innui, docet Barthius ad loc. Idem nomen urbis, vide in voce Charadrus Graecis χάραδρος et χαράδρα, proprie fossa est, seu portus fossitius; unde alle in Cilicia χαραδρος λιμηὸ καὶ ἐπίνειον. Sic Charadrum Ambraciae, pro portu, dixit Ennius: quod et forte nomen Ambraciae portui fuerit. Salmas. ad Solin. p. 1108. Indidem et Charadrio avi nomen, quod εν ταῖς χαράδραις, in hiatibus prope amnes et torrentes, nidificet, quasi biati-cola, uti vocem Gaza reddit, apud Philosophum Histor. l. 9. c. 19. Vide voque Aristophanis Scholiastem in Avibus. Unde, cum apud eundem Nephelococcygium urbem aves in Nubibus aedificent,Υ῞δωρ ἐφόρουν κάτωθεν εἰς τὸν ἀέραΟἱ χαραδριοὶ, καὶ τ᾿ ἄλλα ποτάμἰ ὄρνεα.Aquam ex inferioribus locis in aerem portabantCharadru, et aliae aves fluviatiles, etc.Vide Bochart. Hieroz. Parte poster. p. 340.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.